

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 1
Una autem sabbati,etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quae nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quaerendi et inveniendi Dominum ostenditur.Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quae deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.